monumenta.ch > Hieronymus > sectio 164 > sectio 18 > sectio 96 > sectio 1 > CAPUT XIV. > 87 > sectio 63 > 16 > sectio 133 > sectio 8 > sectio 14 > cpl894.146 > 10 > 5 > sectio 17 > sectio 98 > sectio 71 > 1 > CAPUT VI. > sectio 94 > 21 > sectio 11 > 73 > 32 > 5 > bnf7296.76 > sectio 16 > sectio 3 > CAPUT XXIV. > CAPUT V. > 21 > 1 > bnfGrec107.616 > sectio 50 > Esther > sectio 69 > sectio 142 > 16 > bnf7296.9 > sectio 31 > 22 > sectio 55 > 6 > sectio 94 > sectio 63 > 7 > Proverbia, 12 > CAPUT XIX. > sectio 12 > sectio 5 > sectio 146 > cpl894.102 > 2 > 29 > sectio 21 > sectio 17 > sectio 110 > 8 > 55 > CAPUT VII. > sectio 20 > 25 > 14 > 15 > sectio 36 > bam425.6 > sectio 53 > 54 > sectio 165 > sectio 2 > sectio 12 > 2 > sectio 36 > sectio 29 > 3
Cassianus, Collationes, 3, 23, II. Docet in Apostolis multa quidem fuisse bona, sed boni ipsius complementum solo voto ac desiderio, ipsos habuisse. <<<     >>> IV. Bonitatem humanam atque iustitiam non esse bonam, si divinae bonitati ac iustitiae conferatur.

CAPUT III. Quod sit vere bonum quod Apostolus se perficere non posse testatur. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Quid ergo est unum quod illis tantis tamque innumeris bonis tam incomparabiliter praeponatur, ut spretis abiectisque omnibus solum debeat possideri, nimirum illa pars optima cuius magnificentiam ac perpetuitatem cum relicto susceptionis atque humanitatis officio, Maria praeelegisset, ita praedicatur a Domino: Martha, Martha, sollicita es et turbaris circa multa; paucis vero opus est, aut etiam uno. Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea (Lucae X). Una ergo et sola est theoria, id est, contemplatio Dei, cui merito omnia iustificationum merita, universa virtutum studia postponuntur; et illa quidem omnia quae in apostolo Paulo fulsisse praediximus, non solum bona et utilia, verum etiam magna atque praeclara sunt. Sed sicut, verbi gratia, stanni metallum, quod alicuius utilitatis et gratiae putabatur, fit argenti contemplatione vilissimum, et rursum auri comparatione meritum evanescit argenti: aurum quoque ipsum gemmarum collatione contemnitur, et ipsarum nihilominus quamvis insignium multitudo gemmarum unius margaritae candore superatur; ita et illa omnia merita sanctitatis, quamvis non solum ad praesens bona et utilia sint, verum etiam donum aeternitatis acquirant, tamen si divinae contemplationis meritis conferantur, vilia atque, ut ita dixerim, vendibilia censebuntur.
2 Et ut hanc eamdem comparationem etiam Scripturarum confirmet auctoritas, nonne de universis quae a Deo creata sunt, generaliter Scriptura pronuntiat, dicens: Et ecce omnia quae fecit Deus, erant bona valde? Et iterum: Universa quae fecit Deus, bona in tempore suo? Haec igitur quae in praesenti non solum bona simpliciter, verum etiam cum additamento valde bona pronuntiantur; sunt enim revera in hoc mundo commorantibus nobis ad usum vitae, aut ad corporis medicinam, aut ad aliquam causam ignotae nobis utilitatis accommoda, vel certe in eo etiam valde bona, quod faciunt nos invisibilia Dei a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspicere, sempiternam quoque virtutem eius, ac divinitatem, ex tanta tamque ordinata molitione fabricae mundialis et omnium quae in ea sunt subsistentia, contemplari; haec tamen omnia nec boni nomen tenebunt, si futuro illi saeculo comparentur, ubi bonorum nulla immutatio, nulla est verae beatitudinis formidanda corruptio.
3 Cuius mundi beatitudo ita describitur: Erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis septempliciter, sicut lux septem dierum (Isaiae III). Magna igitur haec et praeclara intuitu atque mirifica, si futuris ex fide repromissionibus conferantur, continuo vanitas apparebunt, dicente David: Omnia sicut vestimentum veterascent, et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Ergo quia nihil est per semetipsum stabile, nihil immutabile, nihil bonum nisi deitas sola, omnes vero creaturae ut beatitudinem aeternitatis vel immutabilitatis obtineant, non hoc per suam naturam, sed per creatoris sui participationem et gratiam consequuntur, tenere hoc meritum bonitatis creatori suo collatae non possunt.